monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 56, 4
Dominus Christus in primo ordine psalmi orat de sua passione sollicitus, secundum id quod propter nos homo fieri inaestimabili pietate dignatus est. Factus enim (ut ita dixerim) humanatus Deus, qui etiam in assumptione carnis Deus esse non destitit; inconvertibilis manens, assumpto convertibili homine, naturam suam non minuens, sed conditionem mortalitatis exaltans. Unus enim atque idem est Dominus Christus, qui et in Dei forma operatus est miracula magna virtutis, et in forma servi subiit saevitiam passionis. Secundo ordine resurrectionis suae gloriam stupenda varietate describit. Tertio post beatissimam resurrectionem, laudes se Patri Domino cantare promittit; quae membra diaplasmatis quoque interpositione separantur.