monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 56, 2
Per finem frequenter diximus Dominum significari, quia ipsa est nostra perfectio ad ipsum feliciter pervenire. Nam sicut cum terminum attigeris itineris destinati, labore finito in loco desiderantissimo conquiescis, ita cum ad Dominum veneris, ulterius nil requires. Ne disperdas David. Prohibetur David a Saule disperdi, qui ad regnum fuerat voluntate Domini praeparatus, sicut factum esse manifestum est. Sequitur, In tituli inscriptione. Hoc non David, sed in passione Christo Domino provenisse, manifestum est, ne a Pontio Pilato scriptus titulus mutaretur. Sed quia diximus personam Domini nostri Salvatoris portasse David, hoc nunc de ipso dicitur, quod erat in Christi Domini passione faciendum: ne disperderetur David de regno deputato, sicut nec illa Domini potuit tituli inscriptio commutari. Addidit, cum fugeret a facie Saul in speluncam. Actus iste et David, et Domino multum videtur esse consimilis. Nam sicut David Saulem fugiens in spelunca se abscondit, ita et Domini Salvatoris deitas intra templum corporis sui Iudaeis perfidis fuisse probatur abscondita. Sic singula quae de David et Christo provenerunt facta, illis sunt sub hac allusione communia. Quae imagines rerum in hoc titulo ideo praeludunt, quia totus psalmus de Domini passione dicturus est. Sic enim ille truculentum Saulem, sicut iste Iudaeos nequissimos perferebat. Oportet igitur meminisse psalmum hunc quintum esse illorum qui passionem et resurrectionem Domini sub brevitate commemorant.