monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 55, 21
Peracta sunt verba sanctae virginis et matris Ecclesiae. Illa enim nos incorrupta generat, illa casto utero profundit in perpetuam lucem. Sed utinam quales baptismate illa generat, tales nos vitae huius terminus inveniret! ne habeamus cum populo nefandissimo portionem, qui (sicut titulus dicit) a sanctis longe divisus est. Quinimo torcular nos istius saeculi gaudentes premat, ut copiosa de nobis vina profundat. Afflicti ergo gratias agamus, contristati minime desperemus, quando illa tormenta prosunt, quae nos ad praemia beata perducunt.