monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 55, 19
Ut placeam coram Deo in lumine viventium. Dicit quemadmodum Domino placere possit Ecclesia in manifestatione sanctorum, hoc est, in lumine viventium, in quibus ipsa pulchra, ipsa sine macula, ipsa redditur sine ruga. Quidquid enim in illis acciderit, in vultu istius elucescit. Sicut hominis sana viscera reddunt faciem pulchriorem; sicut Salomon dicit : Corde laetante vultus floret: ita oris sanctae Ecclesiae decus aspergitur, quod in beatorum meritis invenitur.