monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.69 v > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 55, 17
In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi. Venit ad tertium membrum, ubi iam liberata de malis huius saeculi, laudaturam se Dominum profitetur Ecclesia. Dicit enim in se esse vota laudationis, Dei tamen munere contributa, quae in illa perpetuitate reddenda sunt, quando iam sancti indefessis vocibus persolvent laudis obsequium. Ista sunt enim quae, cum Deum diligimus, habemus semper intrinsecus, quae a nobis omnimodis non recedunt; sed in illa perpetuitate reddimus, cum semper solvimus et debemus. Nam de futuro nos et hunc versum debere intelligere sequentia demonstrant, quae huic mundo nequeunt ullatenus convenire.