monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 55, 15
In Deo laudabo verbum, et in Domino praedicabo sermonem. Revera orthodoxae dicta cognoscuntur Ecclesiae. In Patre se promittit Filium laudaturam, ut quidquid de illo dicitur, de isto pariliter sentiatur. Nam cum praedicamus aeternum atque omnipotentem Patrem, aeternum atque omnipotentem Filium sine dubio confitemur. Unum est enim in utroque praeconium, quoniam una virtus amborum, individua gloria, quando indivisibilis est natura. Denique sic ipse in Evangelio testatur: Ego in Patre, et Pater in me est . Quid, rogo, non habeat Filii, qui naturam omnipotentis Filii habet? Aut quid non habeat Patris, qui naturam omnipotentis Patris habet? Una est revera substantia, quia nihil in eorum essentia dissimile aut discrepans reperitur. Non hic amplius minusve reperis, nisi quod sibi haeresis Ariana confingit. Haec autem regula unitatis atque aequalitatis Spiritum quoque sanctum sine dubitatione consubstantialem Patri Filioque complectitur: quoniam sancta Trinitas unus est Deus, nec potest uni gloriam dare, qui se non intellexerit hoc communiter obtulisse. Sciendum plane quod doctissimus Augustinus in libro decimo quinto Trinitatis ita dicit: Spiritus sanctus secundum Scripturas divinas nec Patris est solius, nec Filii solius, sed esse constat amborum. Quapropter Patris et Filii charitas est unita, cum tamen et ipse perfecta sit charitas. Hoc etiam multipliciter probat in expositione Epistolae sancti Ioannis, apertius homilia septima dicens: Quia qui charitatem non habet fratris, utique non habet Spiritum sanctum. Sequitur, et in Domino praedicabo sermonem. Hic iam venit ad Dominum Christum, qui unus ex Trinitate Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Cuius sermones, id est praedicationes merito se laudaturam promittit Ecclesia, quia humano generi vivendi regulam praestitit et salutem. Revera sermones ubique praedicandi, per quos mundi salus coelesti potuit miseratione reparari. Haec enim duo sancta mater se praedicaturam promittit, quae nostrae fidei aeternam tribuunt sospitatem; scilicet potentiam Verbi, et humanitatem eiusdem Domini Christi. Sed ne aliquis pessimorum ista nomina Dei et Domini sub discretione aliqua suscipienda iudicaret, ut Patri et Filio vocabulum istud Domini non omnimodis diceret convenire, in centesimo nono psalmo propheta testatur dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis .