monumenta.ch > Hieronymus > csg48.276 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 55, 13
Vitam meam annuntiavi tibi; posui lacrymas meas in conspectu tuo, sicut in promissione tua. Vitam suam annuntiat Deo, qui peccata propria confitetur, sicut fecit Apostolus dicendo: Prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus . Hoc est enim gloriam Deo dare, ut publice denuntiemus quales nos dignatus fuerit sustinere, et ad conversionem adducere, qui merebamur peccatis facientibus interire. Et inspice quod dicit, vitam meam, quae semper probatur esse culpabilis. Quando enim non aut cogitando delinquimus, aut verbis offendimus, aut labili actione peccamus? Vitam ergo suam, sicut perfidi abscondunt, ita fideles annuntiant; non ut eam Deo notam faciant, qui nullatenus potest aliquid ignorare, sed ut se magis condemnantes mereantur absolvi, sicut propheta dicit: Dic tu prius peccata tua, ut iustificeris . Sequitur, Posui lacrymas meas in conspectu tuo. Lacrymae quae in conspectu Dei ponuntur iucundae sunt, quia non cruciant, sed a cruciatibus liberant. Pias ergo lacrymas fundebat, qui pro inimicis rogabat, et ideo meruit obtinere, quia praeceptum Domini probatur implesse. Addidit, sicut in promissione tua. Pollicitatio quippe Domini est, ut pias lacrymas non refutet, sicut in alio psalmo dicit: Invoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te, et magnificabis me .