monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.83 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 55, 12
Pro nihilo salvos facies eos; in ira populos confringes, Deus. Illos quos superius dixit insidiatores, et venenosa se simulatione celantes, hic per gratiam Domini facile promittit esse salvandos; ut de nullo errantium desperare debeat, quamvis culpabilem esse cognoscat. Nam quod dicit, Pro nihilo salvos facies eos, significat quia gratis omnia sub pietate concedit; nec cuiusquam meritum exigit, ut possit proprio labore salvari. Quid enim meruit Latro, ut sic paradisum velociter introiret? Quid Publicanus, qui repente de templo absolutus exivit? Ipse dedit confessionis subitum votum, qui donavit et praemium. Constat ergo pro nihilo peccatores salvos fieri, quando certum est conversionem gratuita largitate concedi. Sequitur, In ira populos confringes, Deus. Prius dixerat malignam turbam esse liberandam, nunc quemadmodum salvari possit exponit. Iustitia Domini, quae putatur ira, confringit populos contumaces. Nam cum tribulationibus eorum corda quassaverit, et diversarum angustiarum numerositate compleverit, ab iniquitate revocati, compelluntur Domino confiteri; et per iram eius videtur fieri, cum ille placidus atque immutabilis salutis nostrae causas noscatur operari.