monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 55, 11
Inhabitabunt et abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt, sicut exspectavit anima mea. Isti ergo subdoli Christiani habitare publice videntur Ecclesiam, et congregationes sequi, conventusque populorum; sed virus suae perversitatis abscondunt; nec palam ausi sunt prodere, quod sciunt apostolicas regulas non habere. Malum intestinum, vulnus insanabile, quod quanto plus tegitur, tanto amplius incurabili putredine sauciatur. Sequitur, ipsi calcaneum meum observabunt. Mos iste diabolicus est, vel eorum qui ministri ipsius esse noscuntur; ut calcaneum, id est ultima nostra insidiosa calliditate respiciant, sicut serpenti a Domino dictum est: Illa tuum observabit caput, et tu insidiaberis calcaneo eius . Scit enim diabolus finitima nostra iudicari, et ipsa vult evertere, ut possimus ad reatus discrimina pervenire. Addidit, sicut exspectavit anima mea, id est, sicut ante praevidi, sicut instructa fui, sicut a Domino regulam praedicationis accepi.