monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 55, 10
Tota die verba mea exsecrabantur; adversum me omnia consilia eorum in malum. Venit ad secundam partem, ubi sub dolore conqueritur verba praedicationis suae continue a perfidis exsecrata: quia cum vera diceret, detractiones abominabiles incidisset; quod ad haereticos, vel male latentes pertinet Christianos, qui dum verba Domini audiunt, salutaria dicta contemnunt. Sequitur, adversum me omnia consilia eorum in malum. Consilia solent providere quae prosint, a consulendo enim dicta sunt. Sed ut intelligeres tractatus eorum nulla bonitate subsistere, addidit, in malum: ne quid eos boni in illa crederes deliberatione tractasse.