monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 55, 9
In Deo laudabo sermones meos tota die, in Deo sperabo; non timebo quid faciat mihi homo. In Deo laudat sermones suos, qui omne quod bene loquitur non sibi, sed divinis cognoscitur muneribus applicare. Suos enim ita intelligendum est, non qui proprio proferuntur arbitrio, quoniam semper mali sunt; sed qui Domini largitate concessi sunt. Nostra enim quae nobis data sunt recte dicimus, si tamen eadem concessa nobis Domini munere sentiamus. Sed hoc tota die, id est universo vitae tempore constat esse faciendum, et cum adversis deprimimur, et cum prosperis sublevamur. Sequitur, in Deo sperabo; non timebo quid faciat mihi homo. Sententia ista, nisi subtiliter quaeratur, superioribus videtur esse contraria. Nam cum se conculcatam diceret, et debellatam ab homine, et imminentia pericula metuens, misericordiam Domini postularet, hic iterum asserit se hominem non timere. Utrumque verum, quoniam prius dum praesentes calamitates, id est saeculi istius aspiceret, formidavit; nunc timorem, cum futura contuetur, abiecit. Quid enim poterat ab homine pati, qui spem suam posuerat in illa retributione iudicii? Saeviat licet carnificum manus, praeparentur incendia caminorum, omnia tormenta despicit Ecclesia in membris suis, quae exspectat Domini munera Salvatoris.