monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 55, 7
Conculcaverunt me inimici mei tota die, ab altitudine diei, quoniam multi qui debellant me, timebunt. Gravissimum quidem genus iniuriae est, usque ad pedum contumeliam pervenire; sed inde procedit quod sanctis altaribus offeratur. Vinum enim non profluit, nisi pedibus uva tundatur: sic in membris suis Ecclesiam conculcat inimicus, ut sanctorum inde merita gloriosa nascantur. Repetit quoque, tota die, ut revera intelligas in hoc saeculo nullum tempus omnimodis a talibus tentationibus alienum. Nam quod dicit: Ab altitudine diei, mundum istum significat, ubi tumet altitudo superbiae. Nam sicut Christi regula humilitatem praecipit, ita diaboli consuetudo ruinosae altitudinis culmina persuadet. At ut grande pondus suae compressionis exprimeret, ab altitudine superbiae se dicit fuisse calcatam, ut nec leve pondus crederes, quod tanta mole premeretur. Sequitur, quoniam multi qui debellant me, timebunt. Non vacat quod multos dicit, et non omnes timere; scilicet quoniam ex ipsis qui Ecclesiam debellant, plurimi convertuntur ad Dominum, et incipiunt aeterna exitia non timere, cum beatorum partibus aggregantur. Illi autem qui in sua obstinatione permanserint, omnes timebunt poenale sibi iudicium, quando Domini declaratur adventus. Felix commutatio, ut hic parvo tempore caste timeant fideles, et in illa perenni exsultatione securi sint. At contra infelicium sors omnino durissima est, hic sub brevitate gaudere, et in illa perpetuitate cruciari.