monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 55, 6
Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo; tota die bellans tribulavit me. Virgo mater Ecclesia, quae fideles populos parit, nec a sua integritate discedit, coelestem Sponsum piis lacrymis rogat ne se patiatur ab inimicis opprimi, quae adhuc in mundi istius cognoscitur calamitate versari. Conculcavit, retulit quod in titulo dixit ad torcular, quia tantum vinum exprimitur, quantum enixius uva calcatur. Hominem hic significat absolute diabolum sicut in Evangelio de ipso Dominus dicit: Inimicus autem homo qui superseminavit zizania, est diabolus . Sequitur: Tota die bellans tribulavit me. Describit quid in hoc mundo sancta patiatur Ecclesia: quia sine aliqua intermissione diaboli cognoscitur certamina sustinere, sicut dicit Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates tenebrarum harum . Bellum grave, quia occultum; pugna difficilis, quia cum fortiore dimicatur. Quale est enim cum hoste confligere, et eius insidias non videre? Adversarius quoque noster nec labore deficit, nec victus aliquando discedit; sec tanto atrocior redit, quanto eum per divinam gratiam debellari posse contigerit. Bellum vero schematice per antiphrasim dicimus, sicut lucum qui non lucet, et piscinam quae non habet pisces. Quapropter nullus se queratur fidelium frequentissima diaboli machinatione vexari, quia si Christi esse volumus, hic adversum semper diabolum sustinemus.