monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 55, 4
Diversis afflictionibus onerata, in prima sectione psalmi mater orat Ecclesia, confidens se tamen a saevientibus inimicis esse liberandam. Secunda sectione proprias enumerat passiones, gratias agens quia de crebris periculis sit erepta; nec se dicit formidare mala, quae cognoscit esse celeriter transitura. Tertio loco in futura illa beatitudine laudes se dicit Domino iugiter cantaturam, qui eam de huius saeculi adversitate liberavit.