monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 55, 2
Titulus hic duplicia continet sacramenta. Una pars est Evangelii usque ad illud quod ait, in tituli inscriptione; alia Veteris Testamenti usque ad ferminum tituli. Primo dicit In finem, quod Christum significare frequenter expositum est. Deinde pro populo, qui a sanctis longe factus est, David in tituli inscriptione. Tituli inscriptionem diximus in Passione Domini ideo non fuisse deletam, quia longe ante fuerat prophetatum: Ne corrumpas tituli inscriptionem. Sed Pontio Pilato Iudaicus populus imminebat, ut contra vaticinia prophetarum huius tituli emendaretur inscriptio: nolens suum Regem dici, quem insanis mentibus respuebat. Quae voluntas eos longe fecit a sanctis, quando fideles Christum suum Regem dici tota mentis intentione festinant. Cum tenuerunt eum allophyli in Geth; hoc est quod Regum textus enarrat : quia David Saulis insecutione perterritus, in civitate Geth apud allophylos se credidit occulendum. Sed quia diximus haec omnia mysticis similitudinibus exponenda, Geth significat torcular, id est pressuram, quam omnis patitur Christianus. Sed tunc fructum reddit uberrimum, cum tribulationum fuerit fasce depressus. Et ideo in tali superscriptione loqui rationabiliter aptatur Ecclesia, quae allophylorum, id est alienigenarum persecutionibus ingravata, tanquam nectareos liquores merita sanctorum copiosa libertate profundit.