monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 54, 30
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Quia dixit de iustis, nunc dicit de impiis, qui in gehennae profunditatem mergendi sunt. Puteus quidem dicitur hiatus patens, in terrae sinibus excavatus, aquas continens humanis usibus attributas. Sed ne hunc puteum vitalem intelligere potuisses, addidit, interitus: de quo alio in loco legitur: Neque aperiat super me puteus os suum . Fovea mortalis, mersura terribilis, ubi nec spatium ullum conceditur, nec ipsa miseris respiramenta praestantur; sed obscuritas tenebrosa circumdans, amoeni luminis tollit aspectum. Ex putei siquidem similitudine, gehennae tormenta nos admonet formidare. O pietas inaudita iudicantis! totum hominibus praedicitur, ut culpa plectibilis evitetur.