monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 54, 29
Iacta in Deum cogitatum tuum, et ipse te enutriet; non dabit in aeternum fluctuationem iusto. Cum de perfidis Iudaeis coelestis iustitia loqueretur, saluberrimum consilium nostris infirmitatibus dedit. Cogitatio enim saeculi nos semper affligit, quam si non abiiciamus, atterimur; sicut Salomon ait: Quemadmodum vermis ligno, et tinea vestimento; ita tristitia viri nocet cordi . Sed quando iactatur in Dominum, non solum non nos consumit, sed etiam nutrit; ut quae solet imminuere, augmentum nobis videatur afferre. Sequitur, non dabit in aeternum fluctuationem iusto. Vera est Domini immutabilisque sententia, sed si eam qua dicta est integritate noscamus. Iustis in isto solo, saeculi non addimit fluctuationes, quia hic eos temporaliter probat, ut ibi quos coronet inveniat. In aeternum autem, sicut hic dicit, neminem permittit iustissimum fluctuare, quando iam perpetua pace cum ipsis cognoscitur in aeternitate regnare. Ibi enim nequaquam excitabitur fluctus, ubi est semper tranquillissimus portus.