monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 54, 26
Vers. 21. Extendit manum suam in retribuendo: contaminaverunt testamentum eius. Ipsa nunc allegorice dicuntur, quae in futuro iudicio sunt agenda cum perfidis. Manum hic virtutem operationemque significat, quae tunc fit, quando illa discretio bonorum malorumque provenerit. Subiungit etiam cur Iudaeos poena iustissima consequatur; quia mandata Domini pravis actibus polluerunt, nec passi sunt credere quod eis cognoscitur Scripturarum veritas praedicasse. Ille enim testamentum Dei, quantum ad se est, contaminat, qui minime ipsius imperiis obsecundat.