monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 54, 22
Vespere, et mane, et meridie narrabo et annuntiabo, et exaudiet vocem meam. Intendamus animo, quia haec verba magna sacramenta nobis denuntiant. Vespere significat tempus traditionis, quando eum Iudas cohortibus noscitur prodidisse quaerentibus. Mane, cum ad Pontium Pilatum perductus est audiendus. Meridie, quia hora sexta, ut evangelista dicit, in cruce suspensus est. Meridies quippe dictus est, quasi medius dies. His consequentia verba redduntur. Narrabo pertinet ad vesperam: quia omnia locutum constat, quae Iudas nequissimus facere disponebat. Annuntiabo, ad mane respondet, quando dicente Pilato: Tu es rex Iudaeorum ; Annuntiavit: In hoc natus sum, et caetera quae ibi dicuntur a Domino. Iunxit etiam, et exaudiet vocem meam; ad meridiem pertinet, quando in cruce dixit: Consummatum est; et emisit spiritum . O mira brevitas! In hoc uno versiculo tam magnus actus ille narratus est, ut quod in illa latitudine cognoscitur expositum, in hac brevitate probaretur esse collectum.