monumenta.ch > Hieronymus > sectio 24 > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 54, 19
Qui simul mecum dulces capiebas cibos: in domo Dei ambulavimus cum consensu. Grandescit culpa, cui beneficia reputantur eximia. Quod schema dicitur emphasis. Nam quaevis malignitas ciborum semper comestione mitescit; nec solet esse saevus, qui dulcis mensae gratificatione delinitur. Congrue siquidem corporales cibos stulto homini cognoscimus imputatos, quos ille tantum dulces poterat aestimare. Nam si dogmaticos cibos, quos ante perceperat, retinere voluisset, ad tantum sacrilegium non veniret: de quibus cibis fidelibus dictum est: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus . Sequitur, in domo Dei ambulavimus cum consensu, id est in templo Ierosolymitano, ubi inter eius videbatur esse discipulos; ut simul vocatus incederet, simul eius collegia sequeretur. Consensus enim perfidi hominis ad conventicula processionum pertinet, non ad propositi firmissimam sanctitatem. Et ut nobis absoluta verborum possit stare contextio, isti et superiori versui iungendum est, cur me tradebas?