monumenta.ch > Ambrosius > sectio > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 54, 16
Et non defecit de plateis eius usura et dolus. In duobus istis versibus Ierusalem pristinae, triplici modo mores pessimi rationabiliter accusantur. Dicit enim: Die ac nocte, id est omni tempore circumdabit eam super muros eius iniquitas; ut quantum murorum machina in altum potuit crescere, multo magis ibidem malitia se proterva distenderet. Sequitur: Et labor in medio eius, et iniustitia. Prius muros dixit, ut cunctos habitatores includeret; nunc dicit, et medium civitatis, designans nobilissimos et primates, qui honorabili sede videri volunt semper in medio constituti. Hos non lex, non ratio, sed labor et iniustitia possidebat. Labor respicit ad exercendas oppressiones, iniustitia pertinet ad nefanda iudicia. Subiungit tertium modum: Et non defecit de plateis eius usura, et dolus. Intendamus quod non dixit, occulte, sed in plateis talia fuisse commissa, quae lex superna damnavit. De usura enim dictum est: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram . De dolo autem: Et labia tua, ne loquantur dolum . Haec non occulte gessit, sed quodammodo libera iniquitate commisit. Omne enim malum exsecrabilius redditur, quando publica praesumptione tractatur. Memento autem illius schematis quod a parte significat totum. Multi enim illic inventi sunt qui sacras praedicationes devotis mentibus acceperunt.