monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 54, 14
Praecipita, Domine, et divide linguas eorum, quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Hic Iudaeo populo salutariter imprecatur, ut divisione linguarum malitiae suae non impleret effectum: sicut in turri illa factum est quam metu recentis diluvii in altum homines extendere tentaverunt, ubi primo linguarum facta est confusa divisio . Ante enim mundus Hebraeis tantum, sicut putamus, sermonibus utebatur. Sed specialiter mente condendum est, quia iratus linguas divisit, propitius autem in suis apostolis adunavit: ibi ne superflua vota complerent, hic ut universae gentes per propriam linguam praedicationem veritatis agnoscerent. Praecipita dixit, ne muniant cogitationes suas machinatione perversa. Divide, ne in perniciosam confluant unitatem. Sequitur, quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Digne illos dividi postulabat, quos iniquos fore in sacrilegis congregationibus praesciebat. Et merito solitudines expetiit, quoniam iniquitatem in civitate eorum esse cognovit.