monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 54, 13
Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate. Venit ad secundam partem. Intercedente enim diapsalmate mutavit et causam. Dixerat quippe requievisse se in solitudine: nunc autem pronuntiat Patris se exspectare praesidium, qui eum poterat a corporea infirmitate salvare . Non enim se securum factum solitudine putavit, qui adhuc praesidia paterna sustinuit; praebens nobis saluberrimae institutionis exemplum, ut non in adiutorio cuiusquam alterius, sed in ipsius tantum liberatione praesumamus. Et quia dixerat se superius perturbatum, ideo nunc modici animi se fuisse testatur. Haec enim et his similia ad humanitatis sunt referenda naturam. Pusillum enim a pugillo dictum est, parvum aliquid atque brevissimum, quantum unius manus capacitas constricta possit includere. Tempestatem vero dicit procellas seditionum, quas Iudaei praecipites, similes fluctibus commovebant.