monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 54, 9
Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me. Hic iterum humilitas humanitatis exprimitur; nam quamvis lege carnis eius animus turbaretur, divinitatis tamen suae praesidio dolores corporis, tormentaque vincebat. Nam si hoc in martyribus Dei virtus operatur, quanto magis in illa dispensatione carnis suae tormentorum sensus vehemens non poterat praevalere. Implevit patiendo verum hominem; sed et per se vincendo talia, idem ipse Deum se esse declaravit. Addidit, et formido mortis cecidit super me. Sua suis apte redduntur. Consequens enim erat ut cuius cor conturbatum fuerat, eum et formido mortis invaderet. Inspiciamus quod dicit formido mortis cecidit super me. Revera cecidit, quando supra eum venit, ulterius non valitura quod potuit. Morte siquidem Domini momentanea, mors perpetua victa est, quae sibi dominatum in humano genere vindicabat; sicut Apostolus dicit. Absorpta est mors in victoria tua. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus ?