monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 54, 8
A voce inimici et a tribulatione peccatoris: quoniam declinaverunt in me iniquitatem, et in ira molesti erant mihi. A voce inimici, et a tribulatione peccatoris, subaudiendum est, libera me; ut possit nobis secundum auctoritatem Hebraeam versuum constare divisio. A voce inimici petit se liberari, quando de ipso dicebat populus Iudaeorum: Si Rex Israel est, descendat de cruce, et credimus ei . Petit ergo ut haec vox perfidorum conspecta resurrectione vincatur. Tribulatio vero peccatoris erat, quando eum ore sacrilego conspuebant, caedebant alapis ac flagellis, et exprobrationes illi supra verbera geminabant. Sequitur, quoniam declinaverunt in me iniquitatem, et in ira molesti erant mihi. Furentis populi impetus, quasi fluminis cursus exponitur. Declinaverunt enim in Dominum iniquitatem, quia nullam volentes recipere rationem, effusionem sanguinis innocentis expetebant. Et nota quam magnae causae verbis singulis explicantur. Iudaeos dicit vehementer accensos, quos ira fervida praecipitabat ad facinus. Nam quod ad se pertinet dixit, molesti erant mihi; quod solet nobis contingere, quando procacitate superflua reddimur inquieti. Audiant insipientes Iudaei Domino se tantum fecisse molestiam, sibi autem perpetuam ruinam.