monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 54, 7
Intende in me et exaudi me: contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum. Prius est intendere, deinde vocem supplicantis audire. Nemo enim aversus exaudit; sed cui aspectus tranquillus conceditur, ipsi et aures placidissimae commodantur; sicut in alio psalmo dicitur: Respice et exaudi me, Domine Deus meus . Deinde redditur causa perfectae orationis: Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum. Pulcherrime Domini Salvatoris uno sermone vitae cursus exponitur. Exercitationem quippe dicimus, quae nulla remissione, nullo otio conquiescit, sed intenta iugi labore in virtutis gloria perseverat. Exercitabatur namque miraculis, exercitabatur sanctitate doctrinae: sed contristabatur eo maxime, quia fructum iustitiae perfidi non probabantur afferre; sicut evangelista dicit: Et contristatus est super Ierusalem, et flevit . O bonitatem piissimi Creatoris! ut se contristatum et conturbatum dicat, quod praedicationibus saluberrimis obstinati populi vesania non credebat.