monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 54, 6
Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam. Christus Dominus, qui ad nos venit pia miseratione salvandos, vitae nobis formam tribuens et salutem, ex dispensatione qua passus est, in mundi perturbationibus voluntarie constitutus, primo commate exaudiri petit orationem suam. Deinde postulat ne eius deprecatio despiciatur. Sed hoc totum per illud dicitur, quod homo Deus esse dignatus est. Poterat enim et exaudiri prius, et postea despici. Quod evenit eis qui mundi istius bona desiderantes, accipiunt quae precantur, et tamen postea despiciuntur: quia nequaquam aeterna praemia quaesierunt.