monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 54, 2
In finem quidem frequenter dictum est; quod tamen non pigebit repetere, si hoc et aliter potuerit explanari. Bene finis dicitur Christus, quoniam quidquid recte ac fideliter agimus, ad ipsum constat sine dubitatione referendum; sive quia venit in temporum fine, sicut Apostolus dicit: Novissime locutus est nobis in Filio . Hoc etiam significabat quod Moyses dixit: Occidetis agnum ad vesperam . In carminibus, in laudibus dicit. Admonet enim nos sive in tristitia, sive in gaudio praeconia Domini iugiter personare (unde psalmus iste dicturus est) nec ab eius aliquando laude discedere. Nam paterno affectu, quando castigat, corrigit; quando consolatur, refovet. Utrumque ergo nobis proficit, si de ore nostro gratiarum actio non recedit. Sequitur: Intellectus David. Iste certus intellectus est David, ut secundum carnem eum Patrem dicamus Domini Christi; sicut in Evangelio caecus exclamat: Fili David, miserere mei . Secundum divinitatem vero servum esse fateamur; sicut ipse in centesimo nono psalmo dicit: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis .