monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 52, 13
Quis dabit ex Sion salutare Israel? dum converterit Dominus captivitatem plebis suae. Venit ad tertiam partem iam laetior mater Ecclesia, ad textum revertens tertii decimi psalmi; ut sicut principium posuit simile, ita finem illi termino concluderet consonantem. Quis dabit, addendum est, nisi tu, Domine? Credentis enim verba sunt, non dubitantis. Ex Sion, illam dicit speculationem felicem, in qua Dominus aspicitur, et Maiestas ipsa vero lumine cordis hauritur. Haec est salutaris Israel, id est quae vitam praestat populo fideli Deum videnti. Adiecit, dum converterit Dominus captivitatem plebis suae; hoc est, dum adhuc in hoc saeculo plebs devota tribulationum anxietatibus videtur esse captiva, quando ad promissae libertatis necdum potuit pervenire remedia. Nam quandiu fideles suos hinc liberat, ipse etiam hic dat ex Sion salutare Israel, cum labores sanctorum suis beneficiis consolatur.