monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 52, 12
Quoniam Deus dissipabit ossa hominum sibi placentium; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Versus iste non est dictus in tertio decimo psalmo, sed noviter hic ad confirmandum iudicii tempus apponitur; quia totum de ipso dicturus est, quod in illo (sicut dictum est) propter tituli diversitatem non videtur posse congruere. Deus enim in futura disceptatione ipsorum dissipat ossa, id est obstinationes durissimas, quorum novit atrociter induruisse proterviam. Addidit quoque, sibi placentium; quod sceleratorum specialiter esse dignoscitur. Iustus enim vir sibi semper displicet, dum carnis suae vitia coelesti consideratione castigat. Intelligit enim illam partem fovendam non esse, unde se novit ad aeterna supplicia pervenire. In peccatoribus vero contra est; amant unde pereant, desiderant unde damnentur; et placet illis malum per quod poenas perpetuas sustinebunt; sicut in decimo psalmo iam dictum est: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam . Addidit, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Istos tales, qui sibi placent, necesse est confundi, quoniam illos certum est a regno Christi omnipotentis arceri.