monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 52, 11
Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Peccatores mundi istius bona cogitantes, in isto saeculo magis timent, ne adepta felicitate fraudentur, ne divitiis minus perfruantur inventis, ne acquisitis priventur honoribus. Hic enim vivi formidant amittere quae se tamen norunt humana conditione relinquere. Illa enim non cogitant per quae verissimo timore torquendi sunt, quando illis erit fletus et stridor dentium. Et ideo subaudiendum est, ubi non erat timor, scilicet iustus.