monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 52, 9
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. De illis dicit qui corde durato in scelerato permansere proposito. Omnes enim et pro parte possumus dicere; ut ad illos tantum pertineat, qui nefariis persuasionibus excaecantur. Pulchro autem ordine verba descendunt. Prius enim fuit, ut declinarent; secutum est, ut inutiles sibi fierent. Addidit, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Dolor ille cogitationum tanquam erumpens partus effusus est. Repetit verba; quia in obstinatis sensibus fructuosum non potuit invenire remedium. Merito ergo pro illis Ecclesia prodit dolorem suum, de quibus fidelis populus non poterat habere profectum. Usque ad unum dum dicitur, omnes negantur. Nam si aliquem bonum voluisset intelligi; non diceret usque ad unum, sed praeter unum. Et intende quod tertii decimi psalmi quinque versus, qui ad Iudaeos competenter aptantur, subsequentes ademit; ut totum intellectum generaliter ad omnes incredulos populos absolute transponeret.