monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 52, 8
Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Prospexit revera Dominus de coelo, id est de uno quoque praedicatore suo, quos tanquam coelum insidet. Super filios hominum, quando ab apostolis et prophetis se fecit salutariter praedicari; ut quem gentilitas Deum ignorabat esse, per eos manifesta veritate cognosceret. Et revera filios hominum sub magna pietate prospexit; ut non errantes perderet, sed poenitentes pia confessione salvaret. Sequitur, ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Cum Deus occultorum sit cognitor, et sciat omnia antequam fiant, hic dictum est, ut videat, id est videre faciat; sicut et Abrahae dictum est: Nunc cognovi quoniam diligis Dominum Deum tuum . Quae figura dicitur hypallage, id est permutatio, quoties videre aut cognoscere dicimus eum qui videre vel cognoscere nos facit. Quod ideo dictum est, ut incredulis excusatio tolleretur; cum universis gentibus praedicatus Dominus Christus longis ante temporibus nosceretur.