monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 52, 2
Cum psalmus iste magna ex parte, similitudine versuum decimo tertio convenire noscatur, intellectus ipsorum quam maxime permutatus est diversitate titulorum. Nam cum ille habeat psalmus David, iste continet in finem, pro Amalech intellectus David: ita non mutatis versibus aliud ille, aliud iste pronuntiat esse venturum. Ille enim contra Iudaeos promitur, iste contra omnes peccatores insurgere generaliter indicatur; ille de incarnatione Domini, iste de adventu iudicii in fine psalmi dicturus est. Pulchrum plane dicendi genus, quod per figuram allegoriam provenit, idem dicere, et aliter quae sunt dicta sentire. Miroque modo reperitur diversitas in sensibus, ubi se non mutavit eloquium. Nunc de tituli istius sermonibus intimemus. In finem, pro Amalech intellectus David. In finem quid significet frequenti expositione iam notum est. Amalech autem gens fuit quae contra Dei populum acerrima nimis et frequenti concertatione pugnavit. Huius nominis interpretatio talis est, pro parturiente sive dolente. Quod nunc ad Ecclesiam Domini competenter aptamus, quae tanquam dolens ac parturiens populum commonet perfidorum, ut a suis iniquitatibus conquiescat, ne in divina disceptatione dispereat; sicut Apostolus ait: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis .