monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 51, 16
Post illas quinquagesimi psalmi felices lacrymas, et expiationem beatissimam peccatorum, quam laetus propheta in adversarium Domini divinitatis amore prorupit, devotissime hostem regis sui persequitur, qui peccatorum fuerat adversitate liberatus. Sed quamvis diversis locis et laus inveniatur et vituperatio, quae pertinent ad demonstrativum genus; in isto tamen psalmo pulcherrime partes utrasque complexus est. A principio siquidem usque ad illud, ubi ait: Praevaluit in vanitate sua, partem vituperationis exsequitur. Inde vero quae sequuntur usque ad finem, laudativae qualitatis forma monstratur. Sic perfectio demonstrativi generis utrisque lateribus constat impleta. Meminisse quoque nos congruit secundum hunc esse psalmum, qui Antichristi prophetavit adventum, mirabili sibi dispositione coniunctum. Nam sicut per Eliam et Enoch, duobus est viris sanctissimis in fine saeculi destruendus, ita et per hos geminos psalmos, ne occultus terreat Antichristus indicatur. Unde convenienter post quinquagesimum hic psalmus est positus, quoniam filius iniquitatis, de quo loquitur, terminum remissionis excedens, nullam veniam habere cognoscitur.