monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 51, 14
Confitebor tibi, Domine, in saeculum quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est ante conspectum sanctorum tuorum. Dum bona suae confessionis saluberrimus praedicator enuntiat, quemadmodum nos facere debeamus ostendit. Hic enim datum est confiteri, ut ibi mereamur absolvi. Adiecit, quia fecisti: ubi intelligendum est per figuram eclipsim, misericordiam, in qua se superius sperasse testatus est. Sequitur, et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est. Nomen eius exspectat, qui se in iudicio Domini Salvatoris per misericordiam eius credit esse salvandum, dum vocabulum tale in se aestimat esse complendum. Quod iure dicitur bonum, ubi et spes salutis, et totius vitae palma suscipitur. Additum est quoque, ante conspectum sanctorum tuorum, quando iam gaudium generale iustorum est, et concordi exsultatione laus Domini sine fine cantabitur.