monumenta.ch > Hieronymus > csg75.462 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 51, 13
Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum, et in saeculum saeculi. Venit propheta ad quartam partem, in qua iam laetus exsultat, id est in adventu longissimae vicinitatis. Et merito se olivae comparat, quia de eius germine Dominus Christus effloruit, qui spirituali oleo perunctus est prae consortibus suis. Sed haec oliva beatissima talem fructum intulit, qui omne genus humanum peccatis aridum, misericordiae suae faceret largitate pinguescere. Addidit etiam: In domo Dei, ubi revera fructus felicis istius arboris adolevit. Sed ideo fructus ille mirabilis provenit, quia iste speravit in misericordia Dei; Antichristus enim sperabit in multitudine divitiarum suarum. Hoc autem contra illud ponitur, ut appareat qui fructus sit in Divinitate sperare, et qualis interitus spem in Domino non habere. Quod schema dicitur syndicasmos, id est collatio, quando res diversae in contrarium sibimet comparantur. Et ne putaretur ista confidentia ad tempus fuisse suscepta, subiunxit, in aeternum, quod est in saeculum saeculi. Quae res ideo repetita cognoscitur, ut spem omnino fixam habuisse in illa aeternitate iudicetur.