monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 51, 12
Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem sibi, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua. Ecce dum dicitur extensa manu, peccatoris sors nefanda monstratur; claret ad quid producta sunt opera, quae gloriosa crudelissimus aestimabat. Divitias vero hic universas pompus saeculi debemus accipere, quibus ille nefandissimus abundabit; sicut Daniel propheta commemorat: Et dominabitur in occultis auri et argenti, et in omnibus cupiditatibus Aegypti . Non enim tantum auro locuples erit, sed et numerositate gentium et dominatione terrarum, miraculorum quoque ostensione gaudebit, honoris etiam pravi se elatione iactabit, et caeteris vitiis plenissimus erit, quae Aegypti nomine videntur intelligi. Sed haec omnia erunt vana, quoniam a Domino probantur aliena. Vanum enim dicitur, quod est inane, fragile vel caducum, et ab ipsa firmissima veritate discretum. Nam quamvis principatui eius omnia mundana famulari posse videantur, in vanum tamen praevaluit, qui sibi profutura nullatenus acquisivit; sicut de ipso et Doctor gentium dicit: Extollens se sine causa inflatus amentia carnis suae, et non tenens caput, ex quo omne corpus per coniunctiones perductum et porrectum crescit in crementum Dei .