monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 51, 11
Videbunt iusti, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent. Venit ad tertiam partem, in qua prophetae praevidebat spiritus, quod adhuc datum est post longa tempora provenire. Sed quamvis iusti iugiter Deum timeant, et de eius potentia non desinant magnum aliquid arbitrari, tunc tamen talia videbunt, quae super humanas cogitationes vehementius expavescant. Timebunt ergo, ad gloriam divinam respicit, non ad poenae formidinem; loquitur enim de beatis. Sequitur: et super eum ridebunt, et dicent. In isto saeculo iusti deflent potius quos errare cognoscunt; sicut Apostolus dicit: Ut lugeam multos ex his qui peccaverunt et non egerunt poenitentiam . Sed quoniam in futuro iudicio poenitentiae non erit locus, merito supra eum iusti ridebunt: quoniam sancta Domini patientia a perfido iniqua voluntate contempta est. Sed ne risum ipsum, ut hic plerumque provenit, levissimum putaremus, subsequitur quae verba dicturi sunt; ut cum iudicio Domini beatorum consentanea voluntas possit ostendi.