monumenta.ch > Hieronymus > csg75.515 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 51, 10
Propterea destruet te Deus in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo suo, et radicem tuam de terra viventium. Destruet Deus in hac vita prosperrime quos iterum aedificare decreverit; in finem autem qui destruitur, aeternis suppliciis deputatur. Nam propter illa quae superius dicta sunt, in fine saeculi ore Domini tyrannus ille plectendus est; ut tam ingens nequitia adventu summi Iudicis destruatur, cuius potentiae tempora Daniel quoque definit dicens: Quoniam in tempus temporum, et dimidium temporis, in consummanda dispersione fient omnia haec . Sequitur: Evellet te, et emigrabit te de tabernaculo suo. Poena ingens, formidolosa damnatio! de amoenissimo Domini tabernaculo evelli, et in perpetuis ignibus mancipari: ubi nec virere cuiquam datum est, nec florere concessum; sed tanquam arbor grandaeva radicitus evulsa, aeterna sterilitate siccabitur. Potest etiam quosdam movere, quod verba ista Antichristo nequeant convenire. Dicit enim, emigrabit te de tabernaculo suo, cum homo paganissimus ibi non videatur esse plantatus. Sed hoc a membris ipsius potest accipi, qui in Ecclesia quidem corpore videntur esse, non animo; quia sicut fideles membra sunt Domini Salvatoris, ita et ille suos complices in unam colligit nequitiae societatem. Addidit, et radicem tuam de terra viventium. Radices erunt Antichristi consentanei ministrique diaboli; et ideo radicem ipsius cum ipso de terra viventium dicit esse evellendam, quia cum sanctis Domini nec diabolus, nec Antichristus, nec sequaces eorum habebunt aliquam portionem. Respiciat eius poenam, qui potentiam ipsius hic putaverit admirandam; et necesse est ut habeat vilissimum, cuius dominium non dubitat amputandum.