monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 51, 9
Vers. 4. Dilexisti omnia verba praecipitationis, lingua dolosa. Interposito diapsalmate, venit ad secundam partem. Sed quamvis nobis sceleratissimum aliquem proponamus, quis erit cuius tanquam de praecipitio montis dolosa verba descendant? Sed de Antichristo vere dicitur, qui praeposteratis moribus atque confusis diligit iniquitatem; currit ad omnia verba praecipitationis, iubet quod nullum iuvat; et totum cum dolo loquitur, a quo nulli profutura censentur.