monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 51, 8
Dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem magis quam loqui aequitatem. Nunquam malum derelinquit qui cognoscitur amare quod peccat. Illas enim res absolute deserimus, quas, odio interveniente, damnamus. Nam peccator iste nequissimus diligere dicitur vitia sua, qui exsecrabili morbo corruptus, illud magis appetibile iudicat, quod boni mores semper accusant. Et ut culpis eius augmenta congeminet, addidit, super benignitatem; ut, etsi animum eius aliquando benignitas tangeret, mox tanquam detestabile vitium repudiata sorderet. Sequitur, iniquitatem magis quam loqui aequitatem. Plerumque homines qui peccata faciunt, per decorem se compositae locutionis abscondunt. Nolunt in se deprehendi quae norunt generalitatis exsecratione damnari. Iste autem sic professus est malum, ut loqui non erubescat quae sapientium vota repudiant. Et respice quemadmodum multas res his tribus versibus breviter intimavit. Quae figura dicitur leptologia, id est subtilis locutio, quando res singulae minutatim ac subtiliter indicantur.