monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 51, 7
Iniustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum. Pessimorum consuetudo mirabili brevitate describitur, qui non ante cogitant quam loquantur, sicut sapientissimus Salomon dicit: In ore stultorum cor eorum . Hic enim dicit linguam cogitasse, non cor; ut illa quae prudentium consilio famulari solet, in ipsis locutionibus suis cogitasse videretur. Quae ideo inconsulta protulit, quia ea praemisso iudicio non limavit. Cogitavit enim lingua, utrumque declaravit, et facilem voluntatem levissimae mentis, et praecipitationem inconsultissimam dictionis. Possumus enim interdum mala cogitare, et lingua non dicere. Hic vero pravi hominis pessima consuetudo damnatur. Addidit, sicut novacula acuta fecisti dolum. Novacula est in quadam subtilitate tensum latius ferrum, radendis pilis acutissimum praeparatum; quod licet barbae segetem metat impressum, corporis tamen substantiam relinquit illaesam. Convenienter ergo saevissimi hominis dolum acutae novaculae comparavit; quia sicut illa hominem non laedit, ita nec iste animam iusti sub quavis afflictione percellit. Potest enim radere omnia quae sunt forinsecus attributa, quasi pilos; sed animae interna tunc magis efficit pulchriora, quando ei nititur auferre mundana.