monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 51, 6
Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate tota die? Cum Scriptura divina nec in bonis actibus dicat esse gloriandum, sed praecipiat ut qui gloriatur, in Domino glorietur : nunc propheta virum sceleratum de sola se malignitate iaetantem, cum indignatione redarguit, cur velit de malis actibus gloriari, unde deberet potius, conscientia teste, confundi? Est autem energiae pars, quoniam absentem personam alloquitur quasi praesentem. Hunc enim per subsequentes versus facta invectione, mirabili proprietate describit; ut per mores suos conspici videatur, qui post longum tempus creditur esse venturus. Potens etiam in iniquitatibus ille est qui, in malo permissus, valet implere quod nititur. Sed quantum in nequitia validus, tantum est probis moribus exsecrandus. Sed ne hoc ad momentum fieri videretur, additum est, tota die, quod universae vitae significat tempus; ut sine aliqua intermissione malum semper et operetur, et cogitet.