monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 51, 4
Spiritu sancto illuminatus propheta, respexit ante iudicium Domini, Antichristi consurgere abominabilem principatum. Et ut fidelium corda roboraret, in prima parte psalmi facta in eum invectione consurgit; ne se nimium in suis iniquitatibus extolleret, cui finis gravissimus immineret. Secunda parte adhuc eum increpans dicit, et quod celeri fine rapiatur, et quod cum sanctis Domini non habeat portionem. Tertia stuporem dicit provenire sanctorum, quando diabolus, qui in hoc saeculo nimia praesumptione grassatus est, in fine miserrimus abiectusque videbitur. Quarta parte propheta confidens de Deo, in futuro saeculo cum sanctis habere se aestimat beatissimam portionem. Aliqui vero hunc psalmum generaliter in peccatores dictum esse putaverunt. Sed cum pro talibus magis praecipiatur orari, qui spem conversionis minime perdiderunt, consequens est ut de Antichristo magis et sequacibus eius accipiatur, qui iam obstinationis suae crudelitate noscitur esse damnatus: maxime quia, sicut dicitur inferius, in fine saeculi erit destruendus.