monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 51, 2
Ut titulum nobis aperiat causa breviter intimanda est. Cum David fugeret Saulem, venit ad sacerdotem Abimelech, qui susceptus ab eo, et panes propositionis accepit et gladium quo occiderat Goliam. Panes propositionis significaverunt sacerdotem, gladius sacratus futurum potentissimum regem. Ibi casu inventus Doech Idumaeus praepositus mulorum, nuntiavit omnia regi Sauli . Tunc iratus Saul, Abimelech cum aliis sacerdotibus eiusdem civitatis ab ipso fecit interfici. Iste autem Doech per quem talia provenerunt, patriotico nomine cognominatus est Idumaeus. Quae utraque verba coniuncta, sicut Patrum tradit auctoritas, indicant motus terrenos. Quae significatio verborum Antichristi actibus non immerito deputatur. Doech enim Idumaeus David adversarius fuit, sicut Christo Antichristus erit. Iste sacerdotes exstinxit, ille facturus est martyres: iste nominis significatione indicat motus terrenos, ille cunctum orbem moturus est, dum eum praesumptione sacrilega ad culturam sui nominis coget. Quapropter per nomen Doech Idumaei iure Antichristus intelligitur, cui tantis comparationibus similis approbatur. Et ideo totus hic titulus ad adventum Domini secundum, per tempus Antichristi iure referendus est: quoniam omnia ad Christi manifestationem competenter aptantur; ut psalmo suo titulus non discrepare, sed potius congruere videatur.