monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.122 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 42, 14
In superioribus psalmis propter perfectorum animos ad virtutis culmen erigendos multas legimus introductas esse personas, modo Ecclesiam, modo poenitentem, modo prophetam, modo Idithum, modo filios Core, magna patientiae virtute proloquentes: nunc autem sermo mediocris ac lenior adhibetur, qui ad devotum pertineat Christianum; ut nemo vel imbecillis de sua mediocritate diffidat, quando unusquisque reperit ad quod per Dei gratiam prona mente festinet. Nam et isti desideranti ad atria Domini pervenire, quadragesimus secundus calculus competenter aptatus est. Tali enim numero mansiones illae in eremo sacratae sunt Hebraeorum. Quadragesima etiam secunda generatione ab Abraham Dominus Salvator advenit, et mundum sua visitatione salvavit; ut merito et iste fidelis ad regnum Domini perventurus credatur, qui pristino illi numero sociatus esse cognoscitur. Omnes ergo hic virtutes, omnes delectationes invenit anima fidelis; ut consolari se ac recreare per Dei gratiam possit, quisquis igniculum illum divinae charitatis acceperit.