monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 42, 12
Spera in Deum , quoniam confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus. Meminerimus hos versus et in psalmo superiore conscriptos, ubi quinquepartitum esse diximus syllogismum. Sed considerandum est quod istam tristitiam saeculi fugiendam et frequenter admonet, et vehementissime persuadet; nec immerito quoniam bonis rebus semper adversa est. Per hanc enim patientiae robur frangitur, per hanc charitatis lumen exstinguitur, per hanc spei nostrae desiderium virtusque mollescit; et omnis vita confunditur, ubi haec iniquitas maligna grassatur. Illa vero tristitia vitalis, bonarum mentium pax, iuge gaudium, beatorum votis est maximis expetenda; de qua dicit Apostolus: Fratres, gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam: contristati enim estis secundum Deum . Unum quidem nomen, sed rerum diversa conditio; nam sicut illa nutrit ad mortem, sic ista dirigit ad perpetuam sospitatem.