monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 42, 10
Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat iuventutem meam: confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. Venit ad secundum caput; sed dum et hic Ecclesia altare habeat, non frustra dicit post tabernaculum positum: Introibo ad altare Dei. Est enim quoddam sublime altare, nobisque nunc invisibile, ubi soli iusti probantur accedere. Nam inter alia membra tabernaculi, quae famulo suo Moysi Dominus praecepit efficere, hoc quoque evidenter ostendit dicens: Inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte ostensum est . Hic enim altare Ecclesiae indiscreta turba circumspicit; ad illud autem ad quod se in futuro dicit intrare, soli possunt Deo placiti pervenire. Altare enim dictum est, quasi altae arae, vel alta res. Sequitur, ad Deum qui laetificat iuventutem meam. Iuventutem hic pro novitate vitae ponit propter Dominum Salvatorem, qui omnia reparans de vetustate defecta, credentibus iuventutis reddidit validissimam firmitatem. Ecce ille contristatus cladibus mundi de bono intellectu fecit gaudium sibi. In cithara vero confitetur, qui mundi huius adversa sustinens a laude Domini non recedit.