monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 42, 9
Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernaculum tuum. Hic reddit causam tristitiae submovendae; ut Pater mittat Filium ad iudicandum, qui est lux et veritas; ipse enim de se dixit: Ego sum lux mundi ; et alibi: Ego sum via, veritas, et vita . Haec enim cum venerit, quae est Christus Dominus, a sanctis eius omnis moeror confusionis abscedit, quando aeternae beatitudinis gloriam consequuntur. Iste ergo fidelis quem superius diximus loqui, deductum et adductum se dicit in montem sanctum; hoc est ad firmam credulitatem Domini Salvatoris: eius gloriae cuncta praebens, non aliquid suis viribus applicando. Quod autem adiecit, et in tabernaculum tuum, Ecclesiam catholicam significat in mundi istius certamine constitutam, quae adhuc inimici varia fatigatione vexatur. Sed audivimus tabernaculum, adversarii caveamus insidias; quoniam dum in tabernaculis sit Ecclesia, nos nequaquam possumus otia possidere secura. Quod tabernaculum Exodi textus sic evidenti relatione depingit ; ut non solum auribus, sed pene ipsis aspectibus offeratur.